# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 28-5

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/28-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/28-5

(Yers. 19.) c Vivant mortui, interfecti mei resurgant; expergiscimini et laudate. qui habitatis ill pulvere. quia ros luminum ros tuns, et terram gigantium detrahes in rulnam. r LXX: c Resur- Rent mortui, et resurgent de sepulcris, etlætabuntur qui sunt in terra. Ros enim tuus sanitas eorum, terra autem inpiorum cadet. » Sanctis parlurientibus et parientibus spiritum, et habitatoribus terrae corruentibus, quia salutes non fecerunt in terra, hi quos in Christo mortuos Apostolus vocat, et propter nomen Domini interfecti sunt, resurgent in gloria (1 Thess. iv). Et quia mors eorum somnus est, uequaqnam juxta LXX resurgere, sed expergisci et evigilare dicantur. Unde et Lazarus qui evigilandus erat 1, a Domino dormiens appellatur (Joan. XI). Onmes igitur martyres et sancti viri, qui pro Christo fuderunt sanguinem, et quorum fuit tota vita martyrium, resurgent et evigilabunt atque laudabant Deum Creatorem suum, qui nunc habitant in pulvere, de quibus in Daniele scriptum est: Multi dormientium in terræ puluere resurgent, hi in "itam æternam, hi in opprobrium, et confusionem sempiternaml (Dan. XII, 1). Et in Joanne Evangelista legimus: Veniet hora, et nunc est, quando qui in a puleris sunt audient vocem Filii Dei, et qui audierint virent, et eyredientur qui bona fecerunt in resurrectionem vitæ, et qui mala, in resurrectionem judicii (Joan. v, 28, 29). Ros enim Domini, juxta fabulas poetarum vincens omnes herbas' Pæonias, vivificabit corpora mortuorum. Et quomodo jaclis in terram seluinibus, ros paulatim crescere facit herbas, et ad fruges sui generis pervenire: sic Domini ros qui pro misericordia ponitur, ros erit luminum plurimorum, quod Nebraice dicitur OROTH (). Terram autum, id est, corpora Raphaim, gigantium videlicet et impiorum, Dominas in paenas detrahet sempiternas. Denique pro RAPHAIM () soli LXX impios transtulerunt. Et quia supra legimus: Mortui vitam non videbunt, nec medicisuscitabunt, pro quo Aquila et SYlnmachus. Raphaim et gigantes interpretati sunt: quærimus quae erroris causa sit, ut pro RAPHAIM Hebraico, alii gigante,. alii medicos posuerint. Verbum Hebraicum RAPHAIM si post RES primaro litteram sequentem habeat VAU, legitur Ro- PHAIM [ Al. ROSIM 1 () et significat medicos; sin amem alisque VAU littera scribatur, legitur RAPHAIM, et transfertur ill gigantes. Simulque quia supra dixerat: Mortui vitam non videbunt, ut manifestius demonstraret non dici ibi de mortuis lege naturae, et separatione aniæ ac corporis; sed de his qui peccato mortui sunt: nune e contrario dicit ad Deum: Vivent mortui tui, qui interfecti sunt propter te, qni non absolute mortui, ut LXX transtulerunt; sed juxta Hebraicum ubi dicitur JEJU METUECA (), mortui tui appellantur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
