# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 28-6

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/28-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/28-6

(Vers. 22). « Et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum, et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures luae audieut verbum post tergum monentis: Hæc via, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram. > LXX: « Et nequaquam ultra appropinquabuut tihi qui decipiant te, quia oculi tii videbunt eos qui te seduxerunt, et aures tutae audient verba post te decipienlium, qui dixerunt; Hæc via, ambulemus in ea, sive ad dexterant, sive ad sinistram. » Multum in hoc loco LXX editio Hebraicumque discordant. Primum ergo de Vulgata editione tractabimus, et postea sequemur ordiuem veritatis. Gum intellexerint atque perspexerint cordis oculi veritatem, et eos qui se prius deceperant, tota tuentis ratione cognoverint, et auribus eruditis post tergum decipientium verba perspexerint, semper enim caecam corporis partem decipere festinant, juxta illud quod iu Psalmo legimus: Ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X,2), qui tantam sibi assumuut auctoritatem, ut seu dextera doceant, seu sinistra, id est, sive bona, sive mala, nolint discipulos ratione discutere, sed se præcessores sequi; Luc hi qui prius decipiebant, nequaquam ultra ad eos valebunt accedere postquam se senserint intellectos. Potro juxta Hebraicum et fa. cilis et vera explanatio est. Gum enim Dominus credentibus dederit panem arctum, et aquam brevem, nequaquam ultra faciet avolare ab eis illum qui ducet hominem scientiam; aed semper videbunt oculi ejus præceptorem suum, et aures illius verbum post tergum monentis exaudient, atque dicentis; Hæc via recta est, ambulate in ea, ucque ad dextram, neque ad sinistram, secundum illud quod alibi legitur: Nec ad dexlram, nec ad sinistram declinabimus, via regia gradiemur (Num. xx, 17.) In utraque enin parte quidquid supra modum est, in vitio est. Et de dextris partibus dicitur: Ne aia justus mullum (Eccle. VII, 17.) De sinistris autem quod in hædorum, et in pereuntium parie ponantur, nulla dubitatio est.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
