Latin
28.1 to 28.16
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 28.1-2-16
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 17.) «Qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus: qui comedebant carnem suiilam, et abominationem ct murem, simul consumentur, dicit Dominus. i LXX: «Qui sanctificantur et purificantur in hortis et liminibus: comedentes carnem porcinam, et abominationes, et murem: simul cunsumentur, dicit Dominus. >Symmachus et Theodotio hunc locum ita interpretati sunt. Qui sanctificamini et lustramini in hortis aller post allerum, inter eos qui comedunt carnem suillam, et abnminationem, et murem, simul deficient, dicit Dominus, volentes ostendere, nun ipsos comedere carnem suillam, et abominationem, et murem, qui sanc tificantur in hortis alter post alterum; sed eos qui lustrantur versari cum eis, qui comedunt quæ prohibita sunt. Arguit autem sermo divinus pop ilos Judæorum, ino Scribas et Pharisæos arguebat, drcens: Vos estis qui justificatis vosmetipsos coram hominibus: Deus aurem scit corda vestra, quoniam quod in hominibus excelsum est, abominatio est apud Deum (Luc. XVI, 15). Unde increpabat eos atque dicebat: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui mundatis quod foris est ca/icis et paropsidis, et intus pleni estis immunditia (Matth. XXIII, 25). Et iterum: Qui estis sepulcra dealbata: intus autem pleni estis ossibus mortuorum, et omni spurcitia (Ibid. 27): qni ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Psat. LXI): qui Domino loquebantur pacifica, et molliebant verba sua super oleum, ipsi autem erant jaruta, de quibus rectissime dicebatur: Populus hic labiis me honorat: cor vero ejus longe esl a me (Isa. xxix, 13). Præceperat autem per Moysen Deus (Num. xix), ut si quis præventus fuisset in peccato, vaccæ rufae aspersus cinere, et aliis explationis modis, per sacrificia et victimas rediret ad templum, quod illi negligentes, in locis deliciarum et voluptatum, boc est, in hortis amoenissimis, vel baptisteria exstruebant, vel piscinas ad areolas irrigandas: adulteria et omnem libidinum turpitudinem, simplicibus aquis ahlucrc se putanles, quibus rectissime illud aptabitur: Et noctem flumine purgant (HORAT.) .