# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 29-3

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29-3

(Vers. 14 15.) c Occurrentes sitientiferte aquam, qui habitatisterram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorumfugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcui extenti, a faciegravis prælii. »LXX: c In occursum Sitienti ferte aquam qui habitatisin regione Theman, cum panibusoccurrite fugientibuspropter multitudinem occisorum, propter turbamerraulillm, propter multitudinem gladii, et propter multitudinemarcuum intentorum, et propter multitudinemcadentiumin bello. r Vos qui estis in Theman, quod intequoelatur Anster atque perfectio. et in eo versaminiloco, de quo scriptum est; Deus ab Austro veniet (Habac. III. 4), et qui consummatiestis atque perfecti, et habelis in vobis lumen scieuliæ Scripturarum, fugientibus de Arabia, et de saltu, occurrite cum aqua et panibus, et. nolite exspectare donee ipsi ad vos veniant; sed imitamini illum Evangelicæ parabolas palrelu, qui occurrit filio revertenti.Et ille quidclI. dedit stolam, obtulitannulum (Luc. XV): vosautem aquas ct panes offerte fugientibus, ut qui lassi erant atque confecti,vestr. misericordia sustententur, et ad sedes vestras citius transeant. Fugerunt enimgladios hæreticorum, doctrinam gentilium, blasphemias Judæorum. Et quia multos viderunt eorumjaculis interfectos, et cecidisse in prælio ptUrilllOS, ipsi cupiun vestro auxilio liberari. Lucus hic proprie adversus cos intelligipotest, qui tradentes se otio atque desidiæ, propria salute contentisuut, nec pænitentibus atque conversis purriguntmanum.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
