# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 29.1-2-15

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 29.1 to 29.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.1-2

c Vadet populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te: abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum, et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos |suos. » LXX: c Vade, populus meus, ingredere cubicula tua, claude ostium tuum: abacondere pailulum quatulumcunque, donec pertranseat ira Domini. Ecce enim Dominus de sancto inducet iram super habitatores terne, et revelabit terra sanguinem suum, et non abscondet ultra interCectos. » Supra de sanctis dixerat, Resurgent Mortui, et resurgent qui ill sepulcris sunt; ros euim a te sanitas eorum est: et e contrario de impiis, Terra autem impiorum cadet; nunc ad sanctos loquitur, Quia vobis resurrectio repromissa est, donec in peccatores et impios ira Dei (desæviat: ingredimini in sepulcra vestra, et abscondite vos, breve enim tempus est donec Dei pertranseat indignatio. Siquidem egreditur Dominus de loco suo, quia misericors et miserator Dominus, et clementissimus pater filios negligentes fcrire compellitur, et quodammodo de sua sententia commutari, lit visitet et inducat iram suam super habitatores terræ, de quibus dicitur in Osee: Maledictio et mendacium, et odulterium, et furtum effusa sunt super habitalore. terræ (Osee, IV, 2 ), Et in Apocalypsi tertio legimus: Væ super Irabilatore. terræ (Apoc. VIII, 15). Porro justi, licet videntur in terra, tamen conversatio eorum in cœlis est, qni possunt dicere: Advena ego sum ill terra, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13), et fruuntur habitatione Altissimi, de quibus sanctus loquitur: Qui habitat ill adjutorio Altissimi, ite protectione Dei cœli commorabitur (PIal. xc, 1). Tunc revelabit terra sanguinem suum, de quo Deus loquitur ad Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra, quæ aperuit os suum, III susciperet sanguinem fratris tui de manu tua (Gen.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
