# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 29.16-38

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 29.16 to 29.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.16

IV, i0, i 1). Potest et hoc de martyribus intelligi, qui pro Christo fuderunt sanguinem, et sub altari Dei clamitant: Usquequo, Dondne, non ulcisceris sanguinem nostrum de his qui habitant super terram (Apoc. VI, 10)? De quibus et Moyses dicit in Cantico: Sanguis filiorum ejus vindicabitur et uleiacelur, et retribuet vindictam inimicis (Deut, XXXII, 43). Hunc sanguinem terra quae susceperat, revclabit, ct interfectos Dommi nequaquam operiet; sed producet in publicum ad condemnationem eorum qui martyres occiderunt. Hoc de simplici restarrectione intellectum sit. Præcipitur autem juxta anagogen populo Dei, ut ingrediatur cubicula sua sive cellaria, ταμεια quippe utrumque signi. ficat: ut claudat juxta Evangelicum præceptum ostium cubiculi sui ( Matth. VI), et dicat cum Propheta: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis (Psal. CXL, 3). Et absconJatur paululum quantulumcunque, donec pertranseat ira Dumini, nt nihil gloriæ causa faciat; sed fruatur bono conscientiæ, ct solum judicem exspectet Deum. Sunt autem cellaria quae claudenda suut et abscon. denda ab his qui divites facti sunt in operibus atque sermonibus, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia, ut nesciat sinistra quid faciat deltera,. ut Legis et Prophetarum, et Evangelii opibus perfruamur. Quod autem omnes dies vitae nostrae breves sint et parvuli ( Al. parvi ], Jacob excedens annos centum loquitur: ParM sunt et pessimi dies mei (Gen. XLVII, 9). Ira autem Domini transitura illa eSI, quam thesaurizant sibi, qui nolunt agere pœnitentiam; quæ postquam transierit, nequaquam cellaria ultra claudentur, sed implebitur quod scriptum est: Nihil occultum quod non relJelubilur, et absconditum quod non manifestetur (Lut. VIII, 17). Quodque sequitur: Ecce anim Dominus de sancto inducet iram suam: illud siguHicat, quod a sanctis Dei Ira incipiat, vel omnis illius ultio I justa sanctaque sit, non de mentis perturbatione descelulens, ut in hominibus solet;

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
