Latin
29.39 to 29.52
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 29.39-2-52
Unproofread scanNot analysed yet
sed studio corrigendi. Terram autem habitatorum illam reor, de qua scriptum est: Audiat lena sermones oria mei (Deul. XXXII, 1); et: Auribus percipe, terra (Isa. I, 2). Et iterum: Terra, terra, audi sermonem DORlin; (Jerem. XXII, 29). Quomodo enim qui in terra habitant, sic qui ia carne sunt, Deo placcre non possum (Rom. VIII). Terra autem in hoc loco significat animam quæ vivit carnaliter. Et revelabit sanguinem suum, si quempiam scandalizaverit, et cum Cain meretur audire: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra, quæ aperuit os suum, ut susciperet sanguinem fratris tui. Omnis igitur sanguis ill die judicii requiretur, nec abscondet terra sanguinem suum; et interfectos quos occidit, vel volens, vel per neglientiam, producet in medium.