# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 29.39-2-52

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 29.39 to 29.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.39-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/29.39-2

sed studio corrigendi. Terram autem habitatorum illam reor, de qua scriptum est: Audiat lena sermones oria mei (Deul. XXXII, 1); et: Auribus percipe, terra (Isa. I, 2). Et iterum: Terra, terra, audi sermonem DORlin; (Jerem. XXII, 29). Quomodo enim qui in terra habitant, sic qui ia carne sunt, Deo placcre non possum ( Rom. VIII). Terra autem in hoc loco significat animam quæ vivit carnaliter. Et revelabit sanguinem suum, si quempiam scandalizaverit, et cum Cain meretur audire: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra, quæ aperuit os suum, ut susciperet sanguinem fratris tui. Omnis igitur sanguis ill die judicii requiretur, nec abscondet terra sanguinem suum; et interfectos quos occidit, vel volens, vel per neglientiam, producet in medium.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
