Latin
Prologus
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3
Unproofread scanNot analysed yet
Neque vero, ut Montanus i cum insanis feminis somniat, prophetae in exstasi sunt locuti, ut nescierint quid loquerentur, et cum alios erodirent, ipsi ignorarent quid dicerent. De quibus Apostolus ait: Nescientes qua loquantur, neque de quibus affirment (I Tim. 1, 7): sed justa Salomonem qui loquitur in Proverbiis: Sapiens intelligit quæ profert de ore suo; et in labiis suis portabit scientiam (Prov. xvi, 23), etiam ipsi sciebant quid dicerent. Si enim sapientes erant prophetæ, quod uegare uon possumus; etMoses omni eruditus sapientia loquebatur ad Dominum, et Dominus respondebat ei; et de Daniele ad principem Tyri dicitur: Nunquid sapientior es Daniele (Ezech. -XXVIII, 3)? ei David sapiens erat qui gloriabatur in Psalmo: Incerta et occulta sapientiœ tute manifestasti mihi (Psal. L, 8), quomodo sapientes prophetæ instar brutorum animantium quid,licerent, ignorabant? Legimus et in alio Apostoli loco: Spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt 2 (I Cor. xiv, 32): ut in sua habeam potestate, quando taceant, quando loquantur. Qnod si cui videmur iufirmum, illud ejusdem Apostoli audiat: Prophetœ duo aut tres loquantur, et alii dijudicent: si autem alii fuerit revelatum sedenti, prior taceat (ibid. ,29). Qua possunt ratione reticere, cum in ditione a bit Spi l'ilUS qui loquitur per prophetas, vel tacere vel dicere? Si ergo intelligebant quae dicebant, 5-6 cuncta sapienti e rationisque suut plena. Nec aer voce pulsatus ad aures eorum perveniebat; sed Deus loquebatur in animo prophetarum. juxta illud quod alius propheta dicit: Angelus qui loquebatur in me (Zach. I. 9), et: Clamantes in cordibus nostris, Abba, Puter (Cal. IV, 6), et: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9).