# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3-2

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3-2

(Cap. XIII. — Vers. 4.) « Onus Babylonis. quod vidit Isaias, filius Amos. > Verbum Hebraicum MESSA, vel onus, vel pondus, intelligi potest. Et ubicunque præpositum fuerit, minarum plena sunt quæ dicuntur. Unde miror LXX Translatores iit re tristi voluisse poncre visionem; sed de hoc alias. Nunc quod cepimus exsequamur: Babylou fuit metropolis Chaldæorum, cujus rex Nabuchodonosor cunctis usque ad Æthiopiam gentibus superatis, inter caMeras vastavit et Judæam, diuque obsessam Jerusalem undecimo anno cepit regni Sedechiae; quem ei ipsum captum duxit in Antiochiam, quæ tunc vocabatur Reblatha, ibique eoram patre fiiis interfectis, oculos Sedechiae jussit auferri, excæcatumque misit in caveant, ei in ritum ferarum traxit in Babylonem: completo vaticinio Jeremiae, quod cauehat; Intrabis in Babylonem I, et noM videbis eam (Jerem. XXXIV, xxxix, LII). Ad consolationem ergo populi Judæorum, Bahylonis ruina prædicitur, quod quomodo Ninive metropolis Assyriorum, quorum reges Phul, et Theglathphalasar, et Salmanasar, et Semnach rih, decem tribus cepetant, Cbaldaeo vastante, subversa est; ita etiam hæc, quæ contra Deun superbierit, Medorum atque Persarum impetu subvertatur. ^

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
