Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. i.) «Super montem caliginosum, sive campestrem, levate signum. »Apostolis præcipitur et apostolicis viris ac magistris Ecclesiarum, ut dimicaturi contra Babylonem, signum elevent DOluinicæ crucis, non in humili loco, et in demersis vallibus, sed in moRte caligioOlo, sive calupesLri. Quorum alterum significat abscondita Erthasiæ sacramenta. quae ut videret Moyses, et audiret vocem Dei, in. travit tenebras et caliginem. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum: et nubes et caligo in. circuitu ejus (PIal. XVII). Alterum docet, sic nos ad excelsa ecclesiasticorum dogmatum debere con- Icendere, ut juxta apostolum Paulum humiliemur atque dicamus: Qui non lUna dignus vocari apoalolus, quia sum persecutus Ecclesiam Dei (1 Cor. xv, 9). Qui et ipse elevavit sigouu. in monte campestri, quando insita sibi humilitate dicebat: Ego autem judicavi nibil scire me in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Hoc autem signum, et in superioribus levabit ipse, qui ortus est de radice Jesse in nationibus, ut congregaret perditos Israel.