# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3-4

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3-4

(Vers. i seqq.) « Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. Derelictae civitates Aroer gregibus erint, et requiescent iui, et non erit qui exterreat et cessabit adjutorium ab Ephraim, ct regnum de Damasco. ct reliquiæ Syriæ,sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. » Sicut in titulo demonstratum est, per Damascum vocatio gentium signincatur, quae amabant vel hibebant sangninem, quæ postquam in Christum crediderint, pristinae conversationis civitates esse desistent, et erunt sicul acervus tapidum in ruma. Quomodo enin acervi lapidum, qui in agris dispersi sunt, in unum tumulum comportantur: sic de universis nationibus acervus credentium congregatus est in ruina populi Judæorum, illis cadentibus,et nobissurgentibus. Derelictæ quoque civitates AROER () id est, myrice 1,ecclesiasticis gregibus erunt, ut quas Judæi desernerunt. nos incolamus: sive destructa idolo'atria exstruetur Evangelium. Hoc et nostris temporibus videmus esse completum: SeraphIm Alexandriae I, et Marnae templum Gazæ in ecclesias Domini surrexerunt, et civitates Aroer evangelicis gregibus præparatæ sunt. Aroer, id est, myrice, nascuntur in desertis locis, juxta illud quod seriptum est in maledictione ejus hominis qni confidit in homine, et a Domino recedit cor ejus: Erit, inquit, quasi myrice in deserto, et noM videbit bonum cum venerit;aed habitabit in siccitate, in deserto, in terra salsuginiset inhabitabili (Jerem. XVII, 6). Alii tero dicunt ex hac arbore maleficis artibus μίστρα, id est, odia concitari. Ergo qui prius erant in deserto gentilium,et in odio nominis Christiani, Christi gregibus servient, qui requiescent in eis. et non erit qui exterreat, qnia Dominus habitabit inter eos, et præsentePastore, lupum timere con poterunt. Tunc cessabit adjutorium Dei ab Ephrain, qai in boc loco intelligunturScribæet Pharisaei, juxta Osee prophetiam, qui contrarios populo Dei Ephraim nominat (Oste v et VIII). Et regnum cessabit a Damasco, ut nequaquam peccatum, peccati princeps diabolus regnet in Dalnasco, quae prius sanguinem diligebal; sed reliquiæ Syriæ 2, ivi est, qui ex gentibus crediderunt siut sicut prins fuerant lilii israe!, ablato ab illis regno Dei, et tradito gentibus,quae faciunt fructum ejus, sicut Dominus Deus exercituum locutus est per omnes prophetas snos.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
