Latin
3.1 to 3.20
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
i EI ea quæ sub ipso erant, implebant Templum, i sive ut Theodotio et Symmachus transtulerunt: Et ea qum sub pedibus ejus erant, implebant Templum. Pro quo LXX interpretati sunt. Et plena domna gloria ejus. De hac visione ante annos circiter triginta, cum essem I Constantinopoli, et apud virum eloquentissimum Gregorium Nazianzenum, tunc ejusdem urbis episcopum, sanctarum Scripturarum studiis erudirer, scio me brevem dictasse subitumque tractatum, ut et experimentum caperem ingenioli mei, et amicis jubentibus obedirem. \. Ad illum itaque libellum mitto lectorem, oroque ut brevi hujus temporis expositione contentus sit. Oziam, quia sibi illicitum sacerdotium vindicabai, lepra fuisse percussum, sacra narrat historia; quo mortuo, Dominus videtur in Templo, quod ille polluerat (11 Paral. xxvi). Ex quo animadvertimus, regnante in nobis leproso rcge, nos Dominum in sua majestate regnantem videre non posse, nec sanctae Trinitatis nosse mysteria. Unde ei in Exodo postquam mortuus est Pharao, qui opprimebat Israel luto et paleis, et lateribus, populus clamavit ad Dominum, qui, illo vivente, clamare non poterat. Et Ezechiel, mortuo Phaltia lilio Bananise pessimo principe, cadit in faciem suam, et voce excelsa clamat ad Dominum. Pulchreque juxta Hebraicum, non ipse Dominus implebat Templum, cujus cœlum thronusest, et terra scabellum pedum ejus; et de quo in alio loco iegimus: Dominus in Templo sancto suo, Dominus in cœlo sedes ejus (Ps. x, 5); sed ea quæ sub pedibus ejus erant, 90 implebant Templum. Quis sit autem iste Dominus qui videtur, in evangelista Joanne, ut in Apostolorum Actis plenius discimus. Quorum Joannes ait: Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et loculus eat de eo (Joan. III, 41), haud dubium quin Christum significet. Rursum Paulus in Actis Apostoloruin, ubi Romæ loquitur ad Juda'os: Bens, inquit, Spiritus sancius locutus eat per Isaiam prophetam ad patres nostros, dtcens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis;