# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.1-3-19

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 3.1 to 3.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3.1-3

(Vers. 5 seqq.) « in die illa erit Dominus eser.. cituum corona gloriæ, et sertum exsultationis residuo populi sui, et spiritus judicii sedenli super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. Verum hi quoque prae vino, nescierunt, et præ ebrietate erraverunt, sacerdos et propheta nescierunt, præ ebrietate absorpti suut a vino, erraverunt in ebrietate: nescierunt videntem, ignoraverunt judiciuin, sive wirabilitcr. Omnes enim mensæ repletae sunt vomitu, sordibusque, ita ut non esset ultra locus. i LXX: < In die illa erit Dominus Sabaoth corona spei, quae compacta est gloriae reliquiis populi. Relinquentur in spiritu judicii super judicium, et fortitudinem vetans interficere. Isti enim vino decepti sunt: errant propter lice. ram; sacerdos et propheta exciderunt mente propter siceraui; absorpti Bunt propter vinum, vacillaverunt, hoc est, ϕάσμα [Al. fasma]; maledictio comedet hoc consilium, siquidem istud consilium propter avaritiam est. I Postquam omnis terra Samariæ, id est, decem tribuum Assyrio fuerit inundante dcleta, et conculcata pedibus corona superbiae ebriorum Ephraim, et in modum ficus temporane devorata, tunc rcaidui populi Israel, hoc est duarum tribuum, Judæ et Benjamin, ipse Dominus erit corona victoriæ; et spiritus judicii sedenti super judicium, haud dubium qu n Ezechiae regi Judæ; et fortitudo eorum, qui cuncta regione populata, de praetio revertentes, se urbe clauserunt. Quod in hoc eodem propheta lecturi sumus (Infra XXXVII), quando centum octoginta quinque millia armatorum de Assyriorum excercitu angelo percutiente deleta suut. Verum hi quoque, id est, Judas et Benjamin, inebriati sunt vino idololatriae, et contempta religione templi, daemonum simulacra venerati, et nescierunt videntem Dominum, qui cuncta considerat. Omnes enim mensæ eorum, et universa regio repletae suut vomitu sordibusque, ut non solum in templo, sed in vertice montium, et nemorosis locis idololatriae sordibus cuncta complerent, et Dominus in eis non haberet habitationis locum.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
