Latin
3.1 to 3.20
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.1-8-20
Unproofread scanNot analysed yet
(VerI. 2, 3.) «Dilata locum tenlorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longOB fac funiculos tuos, et clavos tnos consolida. Ad dexteram en:m et ad laevam penctrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit. »LXX: «Dilata locum tabernaculi tui, et penes aulæorum tuorum fige, ne parcas. Protende runicalos, et clavos tuos conforta adhuc in dextris, et in sinistris dilata, et semen tuum possidebit gentes, et civitates desertas habitare facies. »Cui dixerat: Lauda, sterilis, quæ non paris; rumpe vincula, quibus prius tenebaris astricta, et clama in confessionem Domini, quae liberos non babcbas, nune eidem praecipitur in similitudinem tabernaculi Moysi, quod quondam habuit (Exod. XXXVI) in deserto, ut dilatet tentorium suum, pellesque distenlet; et funiculos faciat longiores, et clavos, quibus formatur omne tentorium, in altum defigat, et roboret, ne ventorum flatibus dissipetur. Ad dextramque penetret et sinistram, et nequaquam Judaici tabernaculi imitetur angustias, quod centum longitudinis cnbitorom, et quinquaginta latitudinis ambiebat, nec templi brevitati claudatur, quod seXaginta cubita habebat in longum, et viginti in latum. Sed ad dexteram et ad sinistram locum capere ne cesset (Exod. XXVII). Ac ne putemus hoc juxta frivolam Hebræorum contentionem dici de Sion, quæ in antiquum statum a Domino restituenda sit, ponit manifestius qnod latebat: Et semen tuum gentes kæreditabit. De quo et in Evangelio legimus: Egressus eat qui seminat seminare (Matth. XIII, 3); et iterum: Nonne bonum semen seminasti in agro tuo (Ibid. 27)? Quod semen etiam civitates desertas faciet inhabitari, ut Eccleliæ gentium in toto orbe consurgant. Vet certe semen dicendum est apostolorum, et Judaici populi reliquiæ. De quo in hoe eodem propheta dicitur: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus, et similes Gomorrhæ fuissemus (Isa, I, 9).