# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.1-9-22

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 3.1 to 3.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3.1-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3.1-9

(Vers. 4, 5,) s Nunquid non vos tilii scelesti, semen mendax, qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in lorrentibus, subter imminenteQ [Vulg. emiuentes] petras? » LXX: « Nonne vos calis filii perditionis: semen inifluum, qui vocatis idola I subter frondosas arbores: immolantes filios vestros in vallibus in medio petræ? » Vos, inquit, ista fecistis, quæ præteritas sermo narravit. Qui estis filii Icelrrati, sive perditionls, quarlis fuit et Judas proditor, qni appellatus cst filius perditionis (Joan. XVII): et senten iniqunm sive mendax atque mendacii, qni delectamini in diis subter omni frondosa arbore, et immolatis filios vestros in torrentibus. De quo et Regum ac Paralipomenon narrat historia, quod immolaverint diis filios suos, et in igne consecraverint (IV Rtg. xv! et XVII). Quod quidemet Achab regem Israel, et Manassen regem Juda fecisSe. non est dubium, qni a parricidio liberorum ad prophetarum sanguinem pervenerunt, de quo et jn Osee: Immolate, ait, homines, vituli enim defecerunt (Osee XIII, 2). sive ut in Hebræo scriptum est: Immolantes homines I, vitulos adorati.. Et in psalmis plenius scribitur: Commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorUnl, et servierunt sculptilibus eorum, et factum eat eia in scandalum. Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmonibus, er effuderunt sanguinem innocelltem. rel inoxium: sanguinem filiorum et filiurum suarum, et immolaver unt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra sanguinibus, et polluta ast in operibu. suis (Psal, cv, 55 et seqq.). Cum ergo manifesta sit laicloria, quod filii sint interfectores [Al. interfectoris] Christi ista facientes, occurrit quaestio, quomodo filii dicantur filii perditionis, adversum eos qui volunt esse diversas naturas: aliam quae perdita sit et mala, et salvari nequeat; et aliam bonam, quae perire non possit. Si enim, ut illi putant, filii perditionis naturæ pessimæ sunt: quomodo inventum est quod prins perditum fuerat 9 Denique in parabolis pænitentium, ct ovis perdita de centum ovibus, et drachma quas edecem perierat, reperiuntur, et penitus filius invenitur, de quo avi majorem natu dixerat pater: late frater tuus perierat, et inventus est: mortuus erat, et revixit, (Luc.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
