# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.20-2-38

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 3.20 to 3.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3.20-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3.20-2

Hoc juxta litteram dictum sit. Porro juxta tropologiam,. priorem sequamur intelligentiam, nec intactos LXX interpretes relinquamus. Hæreticis enim ore diaboli devoratis, qui montem superbiæ pinguissimum conscenderunt, Dominus erit corona gloriae, his qui in Ecclesia commorantur, et ad multitudinem plurimorum errantium comparati, parvi sunt numero. Erit autem in spiritu judicii super judicium: quia lavabit Dominus sordes filiorum et liliarum Sion spiritu judicii. Si quis autem sanguincm habuerit, nequaquam spiritu judicii, sed combustionis igne purgabitur, eritque populo fortitudo, et prohibebit eum [.4/. eos] interfici ab bis qui vino draconum inebriati sunt, et erraverunt propter siccram. Sæpe diximus esse vinum, quod de vineis fit; siceram autem omnem potionem, quae inebriare potest 3, et statum mentis evertere, quam proprie Aquila ebrietatem transtulit, sive illa frumento, sive hordeo, sive milio, pomorumque succo, et palmarum fructu, et alio quo!!bet genere conficiatur. Igitur sacerdotes et prophetae hæreticorum exciderunt mente propter siceram, et absorpti sunt propter vinum, quales fuerunt Prisca et Maximilla earulnque princeps Montanus, et quid dicerent, nesciebant. Vino inebriantur, quando Scripturas sanctas male intelligunt, atque pervertunt; sicera, quando sæculari abutuntur sapientia et dialecticorum tendiculis, quae non tam vincula sunt appellanda, quam phasmata [Al. phantasmata], id est, umbræ quædam et imagines, quæ cito percunt atque solvuntur. Istius modi consilium maledictio possidebit, qui quæstum putant esse pietatem, et cuncta faciunt propter avaritiam. De hoc phasmate et Apostolus loquebatur: Attendentes spiritibus erroris, ei doctrinis dœmonio- I rum, it, hypocrisi loguentium mendacium (1 Tim. IV, 4, 2). Tertia explanatio est, quod postquam Dominus Scribas Pharisæosque subverterit, ct socium eorum Judam proditorem, qui ab initio fur fuerat, loculos enim pecuniæ pauperum ip;e portabat (Joan. xii et XIII); lunc sit in spem et in gloriæ coronam his qui de Judæis in Domiuum crediderint, haud dubium quin apostolos significet, quos ad prædicationem Evangelii reservarit, et non statim permiserit pro Christo sanguinem fundere.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
