Latin
3.30 to 3.45
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.30-45
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quem nos divina eloquia cohortantur; Timete Dominum et date ei gloriam (Apos. XIV, 7 ). Qui igitur sic timet Dominun, audiat vocem servi veI pueri ejus, qui ambulavit in tenebris, et non erat ei lumen; qui non habuit speciem nec gloriam, sed in similitudine carnis peccatricis suscepit formam servi, ut peccatum in carpe superareL Dc hoc dicitur, quia speret in nOluine DOlnini, et innitatur super Deum saum: ut quidqnid humanæ fragilitatis est, divina majestate corroboret atque sustentet. Hoc juxta Hebraicum. Cæterum secundum Septuaginta de peccatoribus dicitur,qui noluerunt obedire voci Filii ejus, et iu tenebris gradiuntur erroris, et idcirco non habent lucem. Neque enim fieri poterat, ut in perversam animam introiret sapientia. Qui nescierunt nec intellexerunt; et ideo in tenebris ambulant. Non enim fecerunt opera Domini atque mandata, nec seminaverunt sibi justitiam, neque vindemiaverunt v item, ut accenderent sibi lumen scientiae. Qni enim desiderat sapientiam, servet mandata, ct Dominus tribuet eam illi. Unde et ad Deum dicilur: Lux præcepta tua (Prov. VI, 23). Et alibi; Mandatum Domini lucidum illuminans oculos (Psal. XVIII, 9). Præcipiturque impiis ut confidantin Domino, et peccatis ruentes, illius innitantur et sustententur auxilio.