Latin
3.36 to 3.50
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.36-50
Unproofread scanNot analysed yet
Et post caput, et caudaln incurvantem jungit et depravantem, quod legis præcepta subvertant, et rectam depravent viam. Longævum quoque, quia caput est I et pseudoprophetam qui in cauda ponitur, disperdet, et magistros pariter, et discipulos; alios qui propter munera laudant peccatores: alios qui landati sua mala non sentiunt, nec agunt pœnitentiam. Propter hoc in juvenibus eorum non laetabitur Dominus: Vœ eniM civitalti cujus rex adolelcens (Ecc/e. x, 16)! Et qui Deum Patrem, vel Dominum verum perdiderunt, non impetrabunt misericordiam. Omnis enim hæreticus hypocrita est, aliud agens, et aliud simulans, ct quidquid loquilur, licet videatur esse sapicutia, tamen stultitia est. Propter hæc extendit manum suam ad puniendum, et omnes impictates eorum, quasi spinas vorax flamma consumet. Et verba absque virtutibus, quas infructuoso saltui comparantur, involventur fumi superbia. Ad eorum poenam contrzmiscet omnis humus, et decepti populi aeternis tradentur ardoribus, qui turpis lucri gratia, ne suis quidem parcunt, sed certatim de deceptis populis prædas agunt, relinquentes bona, et in pcssimis immorantes. Cumque semper sinistra inveniant, tamen suis nunquam saLiantur erroribus, voranles carnem brachii sui, et adversum Ecclesiam pari studio dimicantes. Propter luxuriam, et voluptates, et lucra de populis inter se habent discordiam, ut de una hæeresi duae fiant, et rursum, ipsae dividantur in partes, ut proprios abducant greges et devorent domos viduarum, et mulierum peccatricuin, semper discentium, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientium(II Tim. 111). In omnibus his noM avertetur furor Domini consumens vitia, atque subvertens; sed quanto illi proficiunt ad peccandum, tanto iste amplius manum suam extendit ad pcenas.