Latin
3.36 to 3.57
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.36-2-57
Unproofread scanNot analysed yet
et mutare fortitudinem, ne per imbecillitatem pristinam, Dei non possint audire sermonem, ut accedant prius ad Dominum, et quod non sint propria salute contentæ; sed quod didicerint, caiteros doceant, et cum Domino disputent, utrum omnium Deus justa servaverit. Sic autem inlerrogat eos, et ad respondendum provocat, ut inlerrogatione doceat quod ignorant: Quis suscitavit ab Oriente justum, sive justitiam? Neque enim Judicorum tantum Deus, sed et gentium, qui vocavit Christum Dominum Salvatorem, qui factus est nobis sapientia a Deo, justitia et sanctitas, et redenlplio (1 Cor. i). In quo juxta eumdem Apostolum Dei justitia revelatur (Ibid.) . Vocavit autem eunt. ut se in oinnibus sequeretur, et opera Patris faceret; et illud impleret dicens: Deus, ut facerem voluulatem tuam volui (Psal. xxxix, 9). In III'jus conspectu reges et gentes colla submittent, et gladio illius ac saginis adversariae potestates, quasi stipula subjicientur et pulvis. Persequetur eos, rcges videlicet et principes gentium siugularum: Et pertransibit in pace, ad pacem cunctos vocans, ut reconcilientur Deo. Semita in pedibus illius non apparebit, id est, viae laborem non sentiet, nec alquam imbecillitatis humanæ lassitudinem; sed d •torrente bibet in via, et propterea levabit caput (Psal. CIX). Quis, inquit, hœc operatus eat et fecit i Quis suscitavit justum, site justitiam? Quis ei gentes et reges tradidit? Quis gladio ejus et arcui universa subjecit? utique ille, qni ab initio mundi haec futura praedixit, qui omnium conditor cst. Et quia dixerat sciscitantis affectu: Quis suscitavit ub Oriente justum, eic. ,cunctis tacentibus sibi ipse respondit: Ego sum Domninus, primus et nouissimus ego sum Ipse est qui et in Apocalypsi Joannis loquitur: Ego lum a et ω, principium et finis (Apec. I, 8, et tIn, 13). Viderunt insulæ, id est gentes, sive Ecclesiæ de gentibus congregatæ, quæmundi hujus sustinent tempestates;