Latin
3.43 to 3.48
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.43-48
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est quod et Dominus Pharisæis interrogantibus loquebatur: Reddite quae sunt Cæsaris, Cæsari; ct quæ sunt Dei, Deo (Matth. XXII, 21): ut et potestatibus istius sæculi subjiciamur, quæ non injuste tenent gladium in vindictam eorum qui male egerunt, quæ sinistra intelligitur: et Deo reddamus quæ Dei sunt, ut nullum alium timeamus, nisi eum, qui et animæ habet et corporis potestatem, (Matth. x). quod in dextera accipitur Denique de sapientia Dei dicitur, cui nihil pretiosum comparari potest, quod in dextera sua vitæ habeat longitudinem, et annos plurimos; in sinistra autem divitas et gloriam, ut divitiæ illæ accipiantur, quæ in præsenti scientia sunt et bonis operibus, et gloria quam accipit is, per cujus opera Deus glorificatur in gentibus, longitudo autem vitæ et anni plurimi, æternam vitam significent, quæ præsentia negligens, ad futura festinat.