# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.58-70

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 3.58 to 3.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3.58

et timuerunt Dominum: Principium enim sapientiœ timor Domini Prov. IX, iO). Omnes terrarum termini ad apostolorum verba tremuerunt, appropinquantes, et ad Christi Evangelium pariter accedentes. Cumque seipsos cernerent esse salvatos, id quod supra audierant: Accedant, et tunc loquantur, opere compleverunt; ut auxiliarentur proximis suis, et fratres suos vellent in Domino confortare, et dicerent eis: Recedite ab idolis, simulacra dæmonum antiqua contemnite, quae humana finxit manus, quae malleo cudente producta sut, quae compacta glutino, quæ stabilita clavis, ut non moveantur; et cum steterint, ambulare non valeant. Quae nos super persona Christi et vocatione gentium et prædicatione Evangelii atque idolorum condemnatione interpretati sumus, quidam ad Cyrum regem Persarum referunt, quod suscitaverit eum adversum Babylonios de Oriente, et parere suæ fecerit jussioni, prosternens ei gentes plurimas, et gladio illius et arcui cuncta subjiciens: et caetera quæ sequuntur ad ejus personam referunt, quod scilicet Babyloniis idola sua non profuerint, quae humano fact» suut studio, et arte aerarii suscitata. Nonnulli Hebraorum de Abraham dictum putant, qui vocatus sit justus ab Oriente, id est, de Chaldaeis, eo quod solus justus inventus est; et secutus est euun egrediens de patria sua in terram quam nesciebat, et tradiderit reges in manu ejus, qui adversum Sodomam et Gomorrbam venerant; et ante gladium cjus et arcium fecerit eos esse quasi stipulam et pulverein; persecutusque sit illos, et reversus in pace, et longi itineris cursum non senserit, et huc nun suis viribus, sed Domini fecerit misericordia, qui abinitio haec futura cognoverit.Viderunt, ait, insulæ, id est gentes in circuitu, et illius virtute perterritæ sant: Et extrema terrce. Sem videlicet filius Noe, qui tempore extremo terrarum cum patre et cum fratribus de diluvio evaserat; et usque ad tempus illud fuerat reservatus;

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
