# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.70-82

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 3.70 to 3.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/3.70

Porro quod figulus, hoc est Creator noster et factor, appelletur Deus, et apostolus PauLus in Epistola loquitur ad Romanos: Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quid me fecisti sic I Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honor,,,., aliud vero in contumeliam (Rom. ix, 20, 21)? Et in Jeremia prolixius scribitur, qui narrat post cætera: Descendi in domum figuli, et eCce ipse faciebat opus in rota, et dissipatum est vas quod faciebat in manibus suis. Rursumque fecit ex eodem luto aliud vas, sicut placuit in conspectu ejus. Et factus eat sermo Domini ad me dicens: Si non possum sicut iste figulus facere vos, domus Israel? dici' Domitus. Ecce sicut lutum in manu figuli, sic tos estis ix manibus maia, domus Israel (Jerem. XVIII, 3-6). illudque quod scriptum est: Ego omnibus stellis præcepi, occasionem quibusdam tribuit, quod astra rationalia sini, et animam sensumque habeant. Neque enim, aiunt, præciperet, uisi intelligentibus: nou recordantes quod in Jona scriptum sit: Præcepit Dominus spiritui comburenti (Jonæ, IV, 8). Et rursum: Præcepit vermi matutino (Ibid., 7). Et quod in Evangelio Salvator ventos et mare increpaverit (Luc. VIII), iu quibus sensum atque rationem non esse perspicuum est.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
