Latin
Book 7
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 16, 17.) c Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et aufereturomnis Gloria Cedar, et reliquiæ numeri sagittariorum fortiter de filiis Cedar imminuentur. Dominus cllim Deus Israellocutus est. »Ideo vobis dico, utoccurratiscum aquaet panibus, fugientibusde saltu et Arabia: quia Dominus hæc futura pollicitus est Sicut annus mercenariitito præterit, qui quotidie nihil aliud nisi mercedemsui laboris exspectat, vel certesemper in opere est ac labore, ut mercedem laboris accipiat: sic omnis gloria Cedar, quod ioterpretatur tenebræ, de quo et in Psalmo legimus: Habitavi cunt habitantibus Cedar (Psal. CXIX, 5), velociter auferetur, et omnis sagittariorum, id est, diversorum dogmatum numerus, qui constitutos in saltu Arabiæ vulnerabat, redigemur in uihilum, postquam fugientes de saltu fuerint liberati: et aquam baptismi salntaris acceperint, comederintque cœlestem panem. Haee enim futura Dominu. omnium, et proprie Deus Israel, ill est, mente cernentium Deum, loculus est.