Latin
Book 9
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 30-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 24.) i Et dabitur pluvia semini tuo ubicunque seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis. i LXX: <Tunc erit piuvia semini terræ tuæ, ct panis frugum terrae tuæ crit abundans et pinguis1.» Scriptum est in Requm vulumine (III Reg. XVIII), quod postquam interfecti sunt ab Elia pseudoprophetae, data sit pluvia terrae Israel: et quod panis Elisaei ei postea Salvatoris nberrimus fuerit atque pinguissimus, et tantam habuerit plenitudinem, ut multa bominum millia ex eo saturata sint (IV Reg. iv; Joan. VI). Ita et in praesenti loco, non prius dabitur pluvia semini spirituali, et panis terræ uberrimus atque pinguissimos, nisi idola deargentata et deaurata fuerint comininuta, et reputata in sterquilinium. Nisi enim vitia recesserint, virtutes non subeunt.