Latin
30.25 to 30.40
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 30.25-40
Unproofread scanNot analysed yet
<6). Et: In Beelzebub principe dœmoniorum ejicit dœmonia (Lut. XII 15). Ettransgressionem, quae significantius Graece dicitur ἀπόστασις, cun aliquis negat Deum et praevaricationis arguitur. Concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii, contemnentes legem Dei, et sequentes traditiones hominum: quas illi δευτερώσεις vocant, et quas in nostro corde simulavimus: Et conversum est retrorsum judicium, et justitia iunge stetit. Quae euim pars justitiae et iniquitati? qui consensus Christi et Belial? Stetit justitia in gentibus, et recessit a nobis, quia corruit in platea veritas. Lata enim et spatiosa via quae ducit ad mortem (Mallia; VII): quia angustem viam, in qua veritas commoratur, intrare nolebant. Et facta est veritas in oblivionem, de qua scriptum est: Veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). In quo animadvertendum quod crebro vcritas nominata sit, ut Christi persona monstraretur, quam deserentes, secuti sunt mendacium. Et qui recessit a malo, prœdœ patuit. Quod quanquam vidcatur olscurnn), sic edisseri potest: nobis mendacium de nostro corde fingentibus et deserentibus legem Dei, justitia longe stetit, et ven itas curruit in plateis, et aequitas ad nos intrare non potuit, et Filius Dei, qui est veritas, factus est in oblivionem: in tantum ut quicumque a traditionibus Juda'orum cupierit rece dere, statim pateret insidiis et persecutionibliS: ita ut cæcum a nativitate, qui ocnlos receperat, expulerint de synagogis (Joan. IX). Et post resurrectionem Domini Salvatoris, omnes qui in eo credebant, persecuti sint atque nudaverint: quibus de toto orbe gentium Ecclesiæ ministeria dirigebant, quae per manus Apostolorum distribuerunt.