# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 30.26-41

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 30.26 to 30.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/30.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/30.26

CIII, 2): quia multos interfecisti gladio, qui descenderunt ad infernum, et eorum pollutus ea sanguine, nequaquam vocaheris vestimentum Dei, sed vestimentum cruore permistum, non maculatum atque pollutum, aliquid mundi habere videaris, sed totum sanguine cruenLaLurn. Et hoc notandum quod III diabolum dicatur: sicut vestimentum commistum sanguine non erit mundum, sic et tu non eris mundus. Ubi sunt erHo qui dant diabolo pœnitentiam, et dicunt illum posse mundari? nec statim fatentur haeresim, quæ diversas asserit esse naturas; et aliam esse quae nunquam recipiat sanitatem? Non enim hoc vestimentum per sc immundum est, et ita a Deo condiluln. quo olim Deus vestiebatur; sed quia commistum ex sanguine, et totum se polluit suo vitio, et malis accedentibus, non erit mundum. Et propterea non erit mundum, quia terram Domini perdidit, populum ejus interfecit, terram Judææ et [fort. id est] terram confessionis et sanctos quosque perdens atque interficiens: et ideo non manebit in perpetuum. Unde et in Evangelio adicitur: Ite in ignem æternum, gui præparatus est diabolo et angelis ejus (MatCh. XXV, 41). Quomodo autem sanctus vestimentum Dei est, et vesLimeotum novum, et vestitur tunica salutis atque laetitiae, dicens: Exsultet anima mes in DomMO: induit enim me vestimento salutis, et tunica lætitiæ circumdedit me (Isa. LXI, 10): sic e contrario peccator, qui portat imaginem veteris hominis atque terreni, meretur audire: Ecce omnes vos quasi vestimentum veterascemini, et tinea devorabit vos(Isa. L, 9). Qui autem profecerit in scelere, et vetustatem noluerit emundare novitate, nequaquam veteri vestimento, sed panno menstruatæ mulieris comparabitur dicens Erravimus, et facti sumus immundi omnes nos, sicut pannus menstruatæ universa justitia nostra.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
