# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 31-3

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/31-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/31-3

(Cap. XXII.— Vers. 1.) c Onus vallis visionis. » LXX: c Verbum vallis Sion. » In libro Hebraicorum Nominum posuimus, Sion interpretari specu- Eam quæ in sublimibus sila, de longe venientia contemplator. Cum igitur Sion justa leges tropologiæ referatur ad Ecclesiam, ut est illud in secundo Psalmo ex persona Domini Salvatoris: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6); et: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion (Psal. eX'IV, 1); et: Diligit Domi. nus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI, 2); et manifestius Apostolus: Accessistis, inquit, ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem (lIebr. XII, 22): quærimus quare in praesenti visione, vallis Sion dicatur.Ipsaque v rborum consequentia trahimur ad intelligentiam sllirilualenl, ut omnes perversorum domatum principes, qui corruerunt de sublimitate sensus sanctarum Scripturarum,et all humilia devoluti sunt, sciamus in Sion valle versari. Tate quid puto et Salomonem in Proverbiis, dicere; Oculum gui irridet patrem, et despicit senectutem matris, effodiant eum corni de convallibus, et comedant ilium pulli aquilarum (Prov. XXX, 17). Statim enin ut sensus hæreticorum irriserit Creatorem Patrem, et senectutem Ecclesiae matris despexerit, effoditur a tearis et immundis volucribus, quæ referuntur ad contrarias fortitudines. Nec possunt istiusmodi dicere: Levavi oculos meos in montes, unde ueniat (luxilium mihi (Psal. CXX, ł); sed in modum brutorum animantium ad terrena depressi sunt.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
