# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 31-5

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/31-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/31-5

(Vers. 25.) f Pascetur in possessione tua in die illa agnus spatiose. Ei tauri tui et pulli asinorum qui operantur terrain, commistum migma comedent sicut in area [Al. in area ut ] ventilatum est. > LXX: < Et pascentur jumenta tua in die illa locum pinguem et spatiosum. Tauri vestri et boves vestri qui operantur terram, comedent paleas commistas iu hordeo ventilato. > In rerum onmium abundantia, cœlesti pluvia descendente, et illo pane qui de coelo descendit, quem qui comederit, nunquam esuriet, pascentur agni in loco spatiosissimo, qui sequuntur agnum quocunque vadit, et qui semper ad dextram sunt. Tauri autem principes gregis, de quibus legimus: Congregatio taurorum in vaccis populorum (Psal. LXVU, 51): ct pulli asinorum, quibus sedens Dominus ingressus est Jerusalem (Matth. xxij, qui operantur terram, sic de area comedent, rit fuerit ventilatum, ne quid videlicet in cibo corum mistum sit palearum, de quibus in Jeremia scriptum cst: Quid paleis ad triticum, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 28)? et quæ in EvangElio comburuntur igni inexstinguibili (Luc. III). Porro juxta LXX jumenta, quænecdum rationis sapientiaeque sunt plena, et de quibus unum loquitur ad Deum: Sicut jumentum factus sum apud re (Psal LXXII, 23), pascentur in loco pinguissimo ct spatloso, qui non affert spinae et tribulos, sed quasi terra Israel lacte et melledecurrit, cl plenam pascentibus tribuit libertatem. Tauri autem et boves qui ojerantur terram, id est, Apostoli et viri apostolici, de quibus et apostolus Paulus scriptum interpretatur. Non alligabis ot bovi triturami. Et: Nunquid de bobus cura estDeo (1 Cor. it, 9)? Sed utique de his dicif, qui operantor terram suam, et de quibus idem loquitur, Dei agricultura, Dei ædificatio sumus (I Cor. III, 9). Pater euim agricola est, et Christus vinca (Joan, xv): comedent paleas mistas cun! hordeo ventilato. Legimus quod Isaac hordeum severit. et quia apud Allophylos erat, centenariam hordei frugem receperit (Gen. xxvi). Et Osee coro et dimidio coro hordei conduxit mulierem adulterant (Osse III). Salvator quoque quinque millia virorum qui adhuc sensibus ' corporis serviebant, et Legem sequebantur Moysi, hordeacris panibus saturaverat (Joan. VI). Oui in alio loco frangens septem Legis panes et in frusta comminuens quatuor millia viros replevit triticeis panibus, qui evangelicum numerum sequebautur (Matth. xv). Istiusmodi populi comedunt et partem palearum; dum in quibaslam sequantur litteram, et tamen per paleas et hordeum paulatim a proficiunt, ut trauseanl ad frumentum.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
