Latin
31.1 to 31.21
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 31.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 2-4.) <Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te, sicut laetantur in messe, sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia. Jugum enim oneris ejus, ct virga humeri illius, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. Quia omnis violenta praedatio cum tumultu: et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem et cibus ignis.» LXX: <Plurimam partem populi deduxisti in laetitia tua: ct lætabuntur in conspectu tuo, sicut laetari solent in messe, et sicut hi qui dividunt spolia: quia ablatum est jugum quod supra ipsos crat positum, et virga de collo eorum. Viiga enim exactorum dissipabitur, sicut in die Asadian. Quia omnem stolam congregatam dolo, et vestimentum commutationis restituent: et cupient igne esse combusti. i In obscuris locis utramque editionem ponimus, ut quantum a cæteris editionibus et ab Hehraica veritate distet Vulgata translatio, diligens lector. agnoscat. Ad lucem ipsam, quæ apparuit populo in tenebris constituto, id est, ad Dominum Salvatorem fitapostropba. Et dicitur ad eum: Multiplicasti gentem, hoc est, replesti omnes gentes notitia lui; sed non magnificasti lætitiam. Juxta quod Apostolus mœrorem sibi dicit esse perpetuum pro fratribus suis qui sunt Israelitæ (Rom. IX). Et Jonas contristatur, quud ita salvati siut Ninivitæ (Jonæ IV), ut cucurbita, sive ciceion aruerit. Et ipse Dominus loquitur in Evangelio: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. xv, 24). Et in Passione: Pater, si fieri, inquit, potest, transeat calix iste a me (Matth. XXVI, 39). Qui lorus hunc sensum habet: Si potest liei, ut sine interitu Judæorum credat gentium multitudo, passionem recuso. Sin autem illi excaecandi suni, omnes gentes videant: liat, Pater, voluntas tua. Cumergo Christus advenerit, et Christianorum gens dc universis gentibus fuerit cougregata: tunc lætabuntur apostoli, sicut messores lætantur in messe, de quibus Dominus loquebatur: Messis quidem multa, operarii autem pauci (Matth IX, 37).