# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 31.22-33

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 31.22 to 31.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/31.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/31.22

Et sicut exsultant victores, quicaptam dividullt praedam. Cum enim fortis captus fuerit et ligatus, omnis domus rjus diripitur, et dividuntur spolia (Matlh.XII; Luc. xi). Tu autem, Domine atque Salvator, jugum oneris ejus, hoc est diaboli, qui prius exsultabat in mundo, qui cunctis gentibus imperabat, qui gravissimo servitutis jugo colla omnium deprimebat; et virgam qua percutiebat universos, ct peccata sibi quasi quoddam tribulum tedderc compellebat, detraxisti de humeris eorum: ei tibi liberatos servire fecisti * absque ullo exercitu et absque effusione sanguinis in abscondita manu: sicut quondam sub Gedeone populo Israel, de Madiaitis victoriam præbuisti (Judic. vu). Quomodo enim vestis, quæ bumano sanguine cruentata [Al. cruenta] est, lavari non potest; sed infecta sanguine, igne comburitur, ut maculae cum vestimento fœdi cruoris intereant: sic diaboli violenta prædatio et tumultus ac turbæ, quibus humanum sibi subjecerat genus, gebennæ ignibus deputatæ sunt. LXX non omnes, sed partem quamdam populi credidisse significant: licet pro eo quod illi dixerunt, deduxisti in lœtitia, alii interpretati sint magnificasti. Ei cum in reliquis cumdem sensum teneant, stolam congregatam dolo, et vestimentum commutatum, eum adjiciunt redditurum, id est, diaboluiu: quod scilicet oumcs animas, quas Dei auxilio nudaverat, cum ornamentis pristiuis redditurus sit: non solum ipse, sed et satellites ejus daemones: quibus si optio datur, magis, eligant perire flammis, quam prædam perdere.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
