Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 32
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 16, i7.) <Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient (subauditur dicentes), Nunquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit; vinctis ejus non aperuit carcerem? i Et hæc vox insultantium est atque mirantium, quomodo vastator omnium ct ipse vastat sit. Quod autem ait, Vinctis ejus non aperunt carcerem I magnitudo crudelitatis et impietatis exprimitur, ut etiain vinctos teneret in carcere, et non sufficerent miseris catenæ, nisi illos et tenebrarum horror includeret.