Latin
Book 9
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 32-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 25.) «Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres. >In hoc loco Judae! multos interfectos et ruentes turres, ad Romani imperii referunt polentiam, de quibus et Apostolus loquitur (II Thess. II, 7): Tantum qui tenet nune, teneat, donec de medio fiat. Quod scilicet in illo tempore tanta beatitudo sit populi Israel, ut non solum valles atque campestria, sed omnes montes et colles aquis fluentibus irrigentur. Nos autem montes et colles. cos intelligamus, qui in excelsum virtutibus elevati sunt, qui esuriunt et sitiuut justitiam (Matth. v! ,quos Dominus provocat ad bibendum. Qui enim biberit de aquis ejus, non sitiet in æternum (Joun. IV). Unde et in Psalmo legimus: Benedicite Dominum de fontibus Israel (Psal. LXVII, 27). Et in Evangelio dicitur, quod omnis qui biberit de aquis Jesu, flumina aquæ vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII). Et ad Deum Sanctus loquitur: Quoniam apud te est fons vitat (Psal. XXXV, 10), de quo purissimum flumen egreditur, super quo rursum Scriptura commemorat: Fluminis impetus tælificat civitatem Dei (Psal. XLV, 4). Et in alio loco: Fluvius Dei repletus est aquis (Psal. LXIV, 10); illc videlicet, qui loquitur per Jeremiam. Me dereliquerunt fontem aquœ vivæ (Jerem. II. 13). Hoc autem tunc fiet, cum interfecti fuerint, slve perierint plurimi: Multi enim vocati, pauci vero electi. (Matth. XX, 16). Et cum ceciderint turres, sive daemonum potestates, sive superbi quique et arrogantes et magni in islo sæculo; dc quihus et in. Psahnis dicitur: Vidi impium elevatum, et exaltatum sicut cedros Libani, et transivi, et ecce non erat, quœsiti eum, et non est invertus locus ejus(Psal. XXXVI, 35, 56). Has turres ædificare cupiehant (Gen. xi), qui moverunt pedes suos de Oriente, quorum linguae in Babylone confusae sunt, et illi, super quos cecidit turris, Siloe (Luc. xm).