# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 32.1-2-21

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 32.1 to 32.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/32.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/32.1-2

(Vers. 4, 5.) c Indignatio non est mih!: quis dabit me spinam ct veprem in prælio? Gradiar super eam: succendam eampariter. Au potius tenebo fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.» LXX: « Non eat quae non apprehenderit eam. Quis ponet me custodem stipulæ in agro? propter adversariam hanc repuli eam. Idcirco fecit Dominus omnia quæ disposuit; combusta sum; dicent habilatores ejus, Faciemus pacem illi, faciemuspacem ei. » Juata Hebraicum hic census est: Ego qui dicbus et noctibus semper meam vineam conservav!, ne exterminaret eam aper de silva, IIC bestiæ devorarent, nunquid indignationemnun baheo, et nescio ferire peccantem, et reddere unicuique quod meretur? Ubi Aquila posuit spinam, et veprem, in Hebraico scriptum est SAMiR () et SAITH (), quod adamantem, et loca sentium plena significat. Unde dicit: Quis me docebit ut durus sim, et meam vincam clementiam, et in prælio atque certamine truculentus incedam; ut gradiar super vineam, quam ante'servavi, et succendam eam quam meo sepseram muro? An potius id aget fortitudo mea, ut iram differam, ct salvem eos Evangelii clementia, qui nequaquam sunt Legis auctoritate servati? Έμϕατιϰω̃ς autem justa Hebraicum legendum est: Quis IDe faciet durum atque crudelem, ut vincam naturam meam? hoc quippe in deserto significatur et in spinis: ut eam quasi in prælio conteram atque succendam, quam semper mea diligentia custodivi. An potiu. tenebo fortitudinem meam, quam Christum esse non dubium est, et de qua legimus, Christus Dei virtus et Dei sapientia (1 Cor I, ii), ut ipsa mihi pacem faciat, ct nundum reconciliet? Juxta LXX hic esi sensus, ut ex persona accipiamus Ecclesiæ: Ego civitas firma, civitas multis vallata hostibus, quae frustra dedi pocula inimicæ meae Synagogæ. Capietur enim nocte, et corruet murus ejus, nullaque erit de adversariis potestatibus, quæ non apprehendat eam.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
