Latin
32.15 to 32.39
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 32.15-39
Unproofread scanNot analysed yet
x v, 33). Et: Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos (Psal, XXXIII, 12). Et: Beatus homo qui timet Dominum (Psal. CXXVII, 4). Et: Timor Domini addit dies (Prov. I, ii). Quod autem repulsu Israel, gentium turba succedat, Malachias propheta plenius docet, in quo dicitur ad Judaeos: NOli est voluntas mea in vobis, dicit Dominus Omnipotens. Et hostiam non suscipiam de manibus vastris (Malach. I, 10). Rursumque de multitudine nationum: Ab ortu enim solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum ill gentibus(Ibid. 11). Hujus beatitudinis ille auctor est, qui veniet quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit; sive, ut Aquila transtulit, quasi Rumen angustum, spiritua DOlnin; signaculum ejus; aut Theodotio, quasi fluvius oppugnant, spiritus Domini signatus eat. In eo erGo testimonii Itujus, quod LXX transtulerunt, quasi fluvius violentus, ira Domini veniet cum furore, pars ultima in Hebraico non habetur. Neque enim in repromissionibus Dd, irafurorque ponendus est: cum in cæteris quæ sequuntur, beatitudo sil futurorum, ct comminatio pœnaque peccantium. Juxta Aquilam autem et Theodotionem, spiritus Domini qui signatus ill Christo est, illudconfirmat exemplum, quod ill Joanne evangelista legitur: Hunc enim Deus signavit Puter (Joan. v! ,27): de] quo ante jam dictum cst: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus, sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus sciellliæ et pietatis, et replevit eum spiritus timoris Domini (lsa. XI, 1-3). Unde et nus dicimus: Signatum cst super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Et in Ezechiele, virorum gementium frontes TRAV, litteræ Hebraicae, quae apud eos ultima est, impressione signantur (Ezech. IX). Sin autem scire volumus, quomodo Spiritus sanctus fluvius violentus sit, Apostolorum Acta relegamus, in quibus scriptum est: Cum autem congregati essent pariter, factus eat subito de cælo sonus quasi spiritus violentus, et implevit universam domum ubi erant sedentes.