Latin
32.22 to 32.37
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 32.22-37
Unproofread scanNot analysed yet
Rursum loquar: Quid mihi prodest custodire eam, quæ stipulam in se habea! ,non frumenta; quae ita inculta est, ut veprium plena sit et spinarum, qnam salvare volui? Sed quia hostiliter mecum agit, recessi aea. Dixeruntque in me et ex me Apostoli: Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei:aed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Idcirco faciet Dominus qnod minatus est, ut omnes in ea ardeant Romano igne circumdati. Vel certe ardeant vitiis atqne peccatis, ne possint ardentia diaboli jacula resliuguere. Omnes enim adulterantes quasi clibanu. corda eorum. Et illi (Jui prius habitabant ill ca, postquam clamavetiut, caNta est civitas atqne succensa, dimittent eam, et reconciliantes mundum [AI. immundum] Deo, dicent: Faciamus pacem illi, pacem faciamus ei, hoc est, Christo, semper scribentes in Epistolis suis: : . Gratia vobiscum et pax a neo Patre et Christo Jesu Domino nostro (1 Cor. I,3). De quibus in boc eodem propheta legimus: Quamspeciosi pedes evangetizantium pacem (Isa. LII, 7)! Quidam hunc locum ad Ecclesias referunt, quod custodiantur quidem a Deo, sed multi in eis fructus non faciant, et propterea boni doctoris succendantur ardoribus, ut clamitent et confiteantur errorem suum, et postea pacem faciant Deo, qui vere appellentur filii Jacob.