Latin
32.37 to 32.49
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 32.37-49
Unproofread scanNot analysed yet
Pro quo uos supra principatum, hic imperium vertimus. Aquila autem verbi ambiguitate deceptus μέτρον, id est, mensuram interpretatus est, quae et Hebraice et Latine eodem appellatur nomine. Nec dubitarepotcrit de multiplici Salvatoris imperio et pace ejus. quæ non habeat finem, qui iti Psalmis legerit: Postula a met et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Ps. al it, 8); et rursum: Et multitudo patis, donec auferatur luna (Psal. LXXI, 7), id est, usque ad consummationem saeculi. Principalus autem illius et imperium erit super solium et regnum David, quod post captivitatem Babyloniam fuerat dissipatum, ut confirmet illud et corroboret, et doccat esse perpetuum 3 (necassaDei promissio videretur) ab Incarnationis tempore usque in sempiternum. Propterea autem zelus, id est, æmulatio Domini exercituum fecit hoc, quia ipsi eum ad æmulationem provocaverunt in his qui non erant dii, et ille Poa provocavit ad æmulandum in gente, quae non erat gens (Deut. XXXII). Cœpta Emmanuelis ei nascentis pueri de Virgine prophetia, ex eo loco ubi dicilurad Achaz: Pete tibi signum a Domino Deo tuo, versiculo isto finita est, quo infertur: Zelus Domini exercituum faciet hoc (Isa. IX, 7-; XXXVII, 32). Nunc ad reliqua transeamus.