# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 32.40-56

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 32.40 to 32.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/32.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/32.40

Apparueruntque eia linguæ dispersæ sicutignis: et sedit super singulos eorum. Repletique sunt omnes Spiritu sancto (Act. II, 1-4). Sequitur; Veniet redemplor Sion: et eorum qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus. Pro quo Septuaginta transtulerunt: Veniet ex Sion gui liberel. et avertat impielale. a Jacob. Si ergo de Sion veniet, qui avertat impietates a Jacob, hoc intelligilnus, quod homo natus sit in Siun, et fundaverit eam Ahissimus, qui avetit scelera Jacob. Sin autem veniet Sion redemptor, et his qui redeunt ab iniquitate ill Jacob, dicit Domi'lus, hic sensus est: Veniet Christus qui redimet Sion sanguine suo. Sive, juxta Hebraicam proprietatem, qui propinquus est Sion, et de Israel stirpe generatus sit, hoc enin GOEL (), id est, ἀγϰιστεὺς sonat. Ac ne putemus omnem redimi Sion et eam de sceleribus liberari, quae Domini sanguine cruenta [Al. cruentata est, significanter adjunxit: Iris qui redeunt ab iniquitate, si voluerint agere pœnitentiam, in quibus oratio Domini compleatur: Pater, igno- Ice eis, quod enim faciunt, nasciunt (Lue. XXIII, 34). Eorum igitur in Sion redemptio est: et propinquus, qui eunt susceperint ex Jacob, et illis pollicetur dicens: Hoc fædus meum cum eis, aive pactum, ut omnes alii LraostulerunL, aut testamentum, ut posuere Septuaginta. Quod sit autem fœdus, pactum, et testamentum, sequens versus ostendit: Spiritus, inquit, meus qui eat in te, et verba mea, quæ posui in ore tuo, MOM recedentde ore tuo, et de ore seminis tui, amodo et usque in sempiternum. Quod vel ad isaiam dicitur, ut mihi vi-

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
