# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 32

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/32

(Vers. 16, i7.) < Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient (subauditur dicentes), Nunquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit; vinctis ejus non aperuit carcerem? i Et hæc vox insultantium est atque mirantium, quomodo vastator omnium ct ipse vastat sit. Quod autem ait, Vinctis ejus non aperunt carcerem I magnitudo crudelitatis et impietatis exprimitur, ut etiain vinctos teneret in carcere, et non sufficerent miseris catenæ, nisi illos et tenebrarum horror includeret.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
