# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34-2

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34-2

(Vers. 26, 27.) t Hoc consilium quod cogitavit super omnem terram, et haec manus extentasuper universas gentes. Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus ejus extenta, et quis avertet cam? » Pic omni terra LXX universum orbem interpretati sunt in fineoneris vel visionis contra Babylonem. Quod latebat apcritur, Deum cogitasse consilium super omnem terram, id est, Orbem (crrarulu, et non contra terram tantum Chaldæorum ct regem Assyriumatque Chaldæum: ct extentam sive elevatam manum ejus supcr omnes belates, etnon superunam gentem Babyloniam. Ex quoostenditur, cuncta quæ dieta sunt non ad unam provinciam specialiter, sed contra orbem terrarum generaliter pertinere. Quodque dicitur: Quis poterit infirmare, et quis avertet eam? non pro difficili debemus accipere, sicut illud legitur: Quis sapiens et intelliget hæc (Psal. CVI, 43)? et: Quis, putas, eat fidelis et prudens dispensator (Luc, XII, 52)? et cætera his similia: sed pro impossibili. Nullus enim poterit Domini infirrnare eonsiliuol, et manum ejus extentam sive sublilnem, one percutiat, a vertere.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
