Latin
34.1 to 34.17
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
<Non levabit gens conira gentem gladium, neque exercebuntur ultra ad praelium. »Veteres revolvamus historias, et inveniemus usque ad vices! mum octavum annum Caesaris Augus:i (cujus quadragesimo primo anno Christus natus est in Jud. ea) in toto orbe terrarum fuisse discordiam, et singulas nationes contra vicinas gentes arsisse studio pr:eliandi, iia tii cæderent ei cæderentur. Orto autem Domino Salvatorc, quando sub præside Syriæ Cyrino prima est in orbe terrarum facta descriptio, ei Evangelicæ doctrinæ pax Romani imperii [sup. pace] præparata; tunc omnia bella <essaverunl, et nequaquam per oppida et vicos exercebantur ad praelia; sed ad agrornm cultum, militibus tantum legioninusq ue Romanis contra barbaras nationes bellandi studio delegato: quando impletus est angelorum ille concentus: Gloria in excelsis Deo,1 et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. II, 14); et in diebus ejus orta est justitia et multitutudo pacis. (Vers. 5, 6.) c Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini: projecisti enim populum tuum domum Jacob. >Post vocationem gentium, et ostensionem montis Domini super verticem montium, ad populum suum, id est, populum Judaeorum, qui appellatur domus Jacob, Propheta convertitur, et hortatur eos, ut qui in tenebris versantur erroris, lumen suscipiant veritatis, et ambulent in lumine Domini. Et quodammodo illud Davidicum canit: Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestræ non confundentur (Psal. XXXIII, 6). Omnis enim qui operatur mallum, odit lumen, et non venit ad lucem, ne opera ejus arguantur. Vos autem domus Jacob, domus populi mei, venite mecum, et pariter ambulemus ill lumine Domini: recipiamus Evangelium Christi, illuminemur ab eo qui dicit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). Cumque hoc locutus fuisset ad populum Judaeorum, cernens impoenitens cor eorum, et animam incredulitate durissimam, facit apostropham ad Dominum, et dicit: Ideo eos hortor, ut ad te veniant, et mecum tuo lumine perfruantur, quia pro merito peccatorum suorum reliquisti popuum tuum, domum quondam Jacob.