# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34.185-198

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 34.185 to 34.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.185

(Vers. i8.) « Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et el vabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur. > Tandiu videtur humanus sermo habere rationem, quandiu divinæ scientiæ non fuerit comparatus. Cum autem mendacium veritati, quasi stipula igni, appropinquaverit, cito voratur et depert!, et omnia dogmata falsitatis, quæ nunc idola nominantur, ab eo quod simulata sint atque conficta, penitus conterentur. (Vers. 19.) < In die illa projiciet homo idola atgenti sui, et simulacra auri sui, quac fecerat sibi, ut adoraret talpas et vesperiiJioncs, et ingredietur in fissuras petrarum, et cavernas saxorum a facie formidinis Donnini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. > S:epe diximus argentum et aurum pro sermone, et sensu accipi, quoe cum a Deo hominibus data sint, ut vel loquantur, vel sentiant Deum, et laudent creatorem suum, illi abutuntur hoc munere in idolorurn simulationem, juxta illud quod scriptum est: Dedi eis argentum et aurum; ipsi vero de argento et anro meo operali sunt Baal ( Osæ. II, 8). Cum ergo quis Donnini pavore perterritus primum in spelunca pectoris sui idola condiderit, ct 43 in voraginibus terræ absconderit, non audens proferre quod male fixerat: secundum profectus est, ut prius calata projiciat, et in se esse non patiatur. Pro talpis, quas nus interpretati scitus. LXX vana, Aquila ' όρυϰτὰ, Symmachus infructuosa, Theodotia ipsum verbum Hebraicum posuit2 PHARPHAROTH (). Est autem animal absque oculis, quod semper terram fodit, et humum egerit, et radices I subter comedens, frugibus noxium est: quod Graeci ἀσπάλαϰαvocant. Vespertilio autem nocturna avis, quae congruum ab eis nomen accepit νυϰτερὶς, eo quod in nocte volitet, parvum animal est, et murium simile, non tam voce et cantu resonans, quam stridore: quod cum videatur volitare, lucifugum est, et solem videre non patitur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
