# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34.213-225

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 34.213 to 34.225. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.213

Ergo econtrario sic intelligendum: Cum haec universa ventura sint vobis, et prophetali spiritu praedicantur, moneo atque praecipio, ut quiescatis ab eo qui secundum carnem quidem bomo est, et habet animam, et ita spirat, et naribus halitum trahit, ut nos homines spiramus, et vivimus; sed secundum divinam majestatem excelsus et est, et reputatur, ei creditur. e Tacita mecum mente pertractans, non possum invenire rationem quare LXX tam perspicuam de Christo prophetiam in Græcum noluerint vertere. Caeteri eniin, qui verterunt quidem, sed sermonem anibiguum ad impietatis traxere sensum, non mirum cur male interpretati sint, nec voluerint de Christo gloriosuin quid dicere, in quem non credebant; videlicet Judaei aut Semijudæi, id est, Ebionitæ. Quod autem Christus excelsus sit vel altissimus, qui 45 alio sermone apud Hebræos:appellatur, ELION (), in octogesimo sexto Psalino legimus: Nunquid Sion dicet homo I, et homo natus est in ea; et ipse fundavit tam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5)? Et in Evangelio: Et tu puer Prophela Altissimi vocaberis (Luc. i, 76). Ac ne longit. funem traham ( in expositione enim sanctarum Scripturarum veritatem debemus sequi, non contentionem) in isto loco BAMA apud Hebræos non excelsus dicitur, sed excelsum, id cat, ipsa alt itudo atque sublimitas: quasi si 46 de aliquo dicamus, non est diviuus, sed divinatio: non est rivus, sed fons: Nun est homo, sed ipsa humanitas. Origenes hunc locum ita interpretatus est: Qnia singulariter de uno homine dicitur, referri potest et ad Dominum Salvatorem, jubente Propheta, ut quiescant ab eo qui in inigno aliquo reputatus est, licet iiptaesentiarum videatur ut homo, et spiramen habere ill naribus, sicut et cæteri spirant homines.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
