# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34.38-62

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 34.38 to 34.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.38

donec sub 7 Constantino imperatore, Christi Evangelio coruscante, et infidelitas universarum gentium, et turpitudo deleta est. Porro LXX conjuges eorum violatas esse signilicant, dum filios alienos Judaeis generant. Symmachus quodam circuitu, et honesto sermone plaudentium, camdem cum pueris turpitudinem demonstravit. (Vers. 8.) < Et repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. i Inter caetera vitia terræ domus Jacob, etiam auri et argenti multitudo numeratur. Inter omina et augures, equos et quadrigas, quas Deus multiplicari prohibuit regibus Israel; inter idola, quae sunt opera manuum hominum, avavitia condemnatur. Unde Dominus praecepit in Evangelio, ne thesaurizemus nobis thesauros in terra, et ne faciamus thesauros, de quibus fur possit eripere, ad extremum inferens: Non potestis Deo servire et mammonœ (Matth, vi, 21). Pulchre autem illud comma versiculi: Semper ava rus eget, aliis verbis Propheta signiticavit dicens: Ei non est finis thesaurorum eus. Non quod thesauri finem non habeant. sed quod possidentium animus non impleatur. Utraque autem gens et Judæorum et Romanoruin per hæc verba avaritiae sugillatur. Quod historiæ quoque tam Graecae narrant quam Latinae, nihil Judæorum et Romanorum gente esse avarius. Unde et repetundarum lex constituta est, et quotidie videmus illud apostolicum compleri: Qui præcipi, non furandum, furaris (Rom. II, 21). I Furem judicem audit atquo condemnat judex furacior, in alio de se promens sententiam. < Et repleta est terra ejus equis et innumerabiles quadrigae ejus. > Non enim dignuu) est numero quod contra Dei imperium possidetur. Unde et in Psalmis dcitur: Fallax equus in salutem (Psal. XXXII, 17 ). Et in Exodo: Equum et ascensorem dejecit in mare ( Exod. xv, i). Et in alio psalmo: Ili in curribus, 37 et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus (Psal. xix, 8).

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
