# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34.63-80

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 34.63 to 34.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.63

Potest autem utrumque intelligi, quod et populus Judaeorum contra praeceptum Dei sibi equos, et quadrigas multiplicaverit, et terra Judææ victorum equis et curribus sit repleta. (Vera. 9. ) < Et repleta estterra ejus idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum, et incurvavit se homo, et humiliatus est vir. > Ubi quondam erat Templum et religio noi, ibi Adriani statua, et Jovis idolum collocatum est. Quod multi super illo testimonio interpretamur, quod in Evangelio legimus: Cum autem videritis abominationem desolationis stantem in sancto loco (Marc. XIII, 14). Et operi manuum suarum inclinati suut: et homo, rationale animal, aes adoravit, ct lapidem. Sunt autem qui hoec de Judaeis interpretentur, quod antequam caperentur a Babyloniis universa hæc fecerint, et ideo dimissi sunt a Deo. Unde et in fine capituli ponitur: Ne ergo dimittas eis. Possumus secundum anagogen et hoc dicere, quod omne dogma contrarium veritati adoret opera manuum suarum, et constituat idola in terra sua, et incurvetur homo, -et humilietur vir, et se erigere non possit: quia sit a diabolo colligatus, nisi illum erexerit Dominus, exemplo illius mulieris, quam Satanas vinxerat annis decem et octo, ut nequaquamcœlum, sed terram semper aspiceret (Luc. XIII). f Ne ergo dimittas eis. » Pro quo LXX interpretati sunt: Et non dimittam eia. Si Deus loquitur, ita intelligendum est: Quia tanta fecerunt, non parcam cis, nec tam innumerabilia peccata dimittam. Si Propheta, sic sentiendum: Ne ergo dimittas eis, qui tanta scelera perpetrarunt. Qnod si de Romanis intelligimus, verior interpretatio est: qui subvertentes templum Dei, non eum adoraverunt, qui victoriam præbuit, sed idola manuum suarum. Sin autem de Judxis, Prophetæ truculenta sententia est, ut contra populum suum orare v!deatur, cui supra dixerat: Domus Jacob, ven te, et ambulemus in lumine Domini.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
