# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34.81-105

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 34.81 to 34.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/34.81

(Vers. 10.) « Ingredere in petrarn: abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. » Ego quidem populum cohortaius sum, dicens. Domus Jacob, vellite, et ambulemus in lumine Domini, 38 Sed quia projecit Dominus populum Jacob: projecit autem, quia ant fecit, aut passus est, quæ supra exposuimus; ideo prænuntio vobis quae ventura sint mala, et hortor ut ingrediamini petras, et abscondamini in speluncis a facie Babylonii vel Romani exercitus, quando omnia vastabuntur, juxta illud quod in Evangelio legimus: Tunc dicent montibus, cadite super nos; et petris, Abscondite no.(Luc. XXIII,30). Juxta anagogen vero a facie Dominicae majestatis praecipitur nobis, ut assumamus petræ fortitudinem, de qua dictum est: Petra refugium leporibus (Psal. cm, 18); et, IMpetra exaltasti me (Psal. XXVI, 6). Moses quoqne in foramine petrae ponitur, ut videat posteriora Dei (Exod. XIII): et: Bibebat populus de spiritali sequenti eos petra (I Cor. x, 4 ). Absconditurque in petra qui ingreditur cubiculum suum, et clauso oslio adorat Patrem, ut in terreno corpore constitutus, transeuntem mundi non sentiat tempestatem. (Vers. 11.)« Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo viroruln: exaltabitur antem Dominus solus in die illa. » Cum hostes venerint, et omnem provinciam Babylonius aut Romanus mucro vastaverit, et circumsederint agmina bellatorum Jerusalem: tunc nec divitiæ, nec nobilitas generis, nec potentia dignitatum aliquem defendere poterunt; sed omnium erit una captivitas, ei Deus solus exaltabitur, cujus iram nullus potevit declinare. Multi haec de die judicii intelligunt, quod omnis creatura conparatione divinae Gloriæ humilietur, et incurvetur, et nihil esse se sentiat. (Vers. 12). « Dies enirn Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem '. I Et haec prioribus conjunguntur. In die, inquit, illa in qua exaltabitur Dominus solus, hoc est, in die ultionis Dominiæ, exct Isi quique et arrogantes atque sublimes captivitati et gladio subjacebunt.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
