Latin
Book 8
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 35-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8.) c In mensura contra mensuram cuM abjecta fuerit, judicabis eam. »LXX: c Rixans et esprobrans emittet eos. >Juxta Hebraicum hic sensus est: Sicut fecit Jerusalem, sic recipiet, et juxta mensuram qua mensa est, remetietur ei. Tuncque cumulatam mensuram recipiet, quando judicii tempus advenerit et abjecerit eam Deus. Juxta LXX pendet ex superioribus quod dicitur. Non enim Israel sicut pfreussit, percutietur; nee sicut interfecit, interficietur; qui jurgabat contra apostolos, et exprobrabat doctoribus suis, et praecipiebat ne in nomine Christi loquerentur. Propterea Dominus abjiciet eos, et de suo expellet grege.