Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 36
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 22,23.) <Et consurgam super cos, dicit Dominus exercitum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Domipns. Et ponam carn in possessionem hericii, cUn paludes aquarum, et scopabo eant in scopa terens. dicit Dominus exercituum. »Babylonem fuisse potentissimam, et in campestribus per quadrum sitam, abaugulo usque adangulum muri, sedecim, a millia tenuisse passuum, id est, simul per circuitum sexaginta quatuor, refert Herodotus 4,ei multi alii qui Græcas historias conscripserunt. Aix autem, id est, Capitolium illius urbis, est turris quae ædificata post diluvium, in altitudine quatuor millia dicitur tenere passuum I, paulatim de lato in angustias coarctata, ut pondus imminens facilius a lattoribus sustentetur. Describunt ibi templa marmorea, aureas statuas, plateas lapidibus auroque fulgentes, et multa alia quai pene videantur incredibilia. Hoc totum narravimus, ut ostenderemus quod ad iram Dei omnis potentia pulvis sit, et favillae et cineri comparetur. Si liceret intreire barbaras nationes, et videre tantæ urbis extreina vestigia, videremus possessionem hericii, et paludes aquarum, et vere completum esse quod nunc Isaiæ vocibus canitur: Scopabo eam iu scopa lerens; exceptis enim muris coctilibus, qui propter bestias concludendas post annos plurimos instaurantur, omne in medio spatium solitudo est 6.