Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XV. -Vers. 1.) «Oeus Moab.» LXX. : «Ver- hum contra Moabitidem. Symmachus et Theodotio: «Assumptio Moab.» Quomodo circumcisio et carualis est, et spiritualis et de spinituali lit Apostolo dicitur: Nos enim exmus circumcisio, qui spiritu deo servimus. et gloriamus in Domino, et nOli in carne confidimus (Philipp. III, 5); et rursum ad distinctionem spiritualis Israelis dicitur de carnali: Videte Israel secundum carnem (I Cor. X. 18); et, Vos gentes in carne (Ephes. II,11); sic Moab accipiendus est spiritualiter, qui interpretatur de patre. sive aqua paterne 2, de incestu et ebrietate conceptus, quod quodammodo absente, limo nesciente patre, videntur esse generatus. In multis Scripturarum locis de Moab legimus, et maxime in Numerorum volumine, quando Balac rex Moabitarum ad maledicendum, Вaluam invitavit hariolum, qni inter ceLera etiam hoc contra Moab mysticum prophelavit: Orientur stella ex Jacob, et consurget homo ex Israel, et percutiat principes Moab (Num. XXIV, 17).