Latin
Book 8
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 37-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 9.) «Idcirco super his dimittetur iniquitas domui Jacob, et iste omnis fructus, ut auferatur peccatum ejus: quia posuit onmes lapides altaris sicut lapides cineris allisos: non stabunt luci et delubra. »LXX: c Propterea auferetur iniquitas Jacol, et haec erit benedictio ejus cum abstulero peccatum cjus, quando posuerit omnes lapides ararum contritos quasi cinerem comminutum, et non perseverabunt arbores eorum, et ido'a. )Causas reddit cur postquam Judæi in Dominum miserint manus, veniam consequantur, si voluerint agcre pœniten- Ham, ut impleatur Salvatoris oratio: IJatcr, ignosce eis; quod enim faciunt, nesciunt (Lnc. XXIII, 34.) . Propterea, inquit, dimittetur iniquitas domui Jacob, et auferetur peccatum ejus, ut mereatur benedictionem Dei, qui sibi maledictionem fuerat imprecatus, dicens: Sanguis ejus super uus, et super filios nostros, (MaUll. XXVII, 25): quia per apostolos de stirpe Israel in toto orbe Evangelium seminabitur, et destruetur idololatria, et cOIDluinuentur aræ usque ad pulverem, succidentur luci, delubra corruent, et Dei unius sub mysterio Trinitatis notitia prædicabitur.